Certamen Poeticum Sarbievianum V

Carissimi Latinitatis Cultores!
Hoc anno quintum iam Certamen Poeticum Sarbievianum instituitur, cuius ut participes sitis invitant vos sodales Latinitati Vivae Provehendae Associationis et Societatis Philologae Polonorum.

Ut certamini intersis, scribas oportet TRIA varia CARMINA (quae nondum publicata neque praemiis honorata sunt) et mittas usque ad diem XXI m. Aprilis AD MMXXI in certamen.sarbievianum@gmail.com; materiem suscipias quamlibet qualibetque forma eam induas (carmina non debent esse metrica).

Collegium trium arbitrum victorem eliget, cui praemium dabitur inter festum, quod die XIV mensis Maii Plonsciae (Pol. Płońsk) habebitur. Hoc anno propter pestem coronariam poetis laureatis, qui extra fines Poloniae habitant nec ea die in Poloniam ire poterunt, praemium mittetur in computum argentarium, testimonia et alia dona autem cursu publico.

Design a site like this with WordPress.com
Rozpocznij
search previous next tag category expand menu location phone mail time cart zoom edit close